Salve, et bene advenisti in paginam meam domesticam in lingua aeterna scripta, tibi gratias multas ago propter salutationem tuam. Vocor Sergius (Hispanice Sergio), in Hispania (scisne caput nostrum sexto saeculo Constantinopolis fuisse?) in urbe parva Unio (Hispanice La Unión) (terra poetarum ut María Cegarra et Asensio Sáez) habito. Unio apud Mediterraneum sita est et haud procul a Murcia (urbs maxima regionis Murcianae) et Lucenta (hodie Alicante).
Die XVI mensis Octobriis (ergo libra sum, sed in astrologia nullo modo credo) anno MCMLXXX natus sum, minimus trium liberorum. In illo die, sed duos ante annos, Ioannes Paulus II in papa Eccleasiae Catholicae creatus erat. Soror Maria Ioseph chemica est, frater autem Alphonsus artem ingenieriam exercet. Pater docebat chemiam et mater in schola cum liberos laborabat.
Lingua mea patria Hispanica est, sed peregrinis linguis discendis operam dedi (exempli gratia, linguam Anglicam, Francogallicam, Italicam et ceteras), inter quas Latinam, quam non sine difficultate anno MMXVI didici. Alias linguas nunc mihi non est otium loquendi; ceterarum autem linguarum iam oblitus sum.
Cum essem parvulus iam pronus eram ad musicam poesiamque, et a pueritia semper scriptor esse optavi. Delector libris auctorum Russicorum ut Theodorus Dostoevskii et Leo Tolstoi et opera Sancti Augustini et Arthuri Schopenhauer. Mihi placet certamina praeclarissimae Barcinonensis Pediludii Societas (FC Barcelona) aspicere, qua defensor sum. Pedilusor meus dilectus Dacoromanus Georgius "Gica" Hagi (saepe "Maradona Carpatum" nuncupatur) erat.
Delector musica compositorum classicorum (praecipue Ricardus Wagner et Ludovicus Van Beethoven); ea quae in lingua Vasconica cantata est et musica ecclesiastica sine instrumentis (a cappella). Ortus sum de familia musica delectantis; avus enim Salvador (pater matris, qui ipse canere didici) et mater et soror clavichordio canebant, ego autem citharam elegi (nam facilius ea canere esse putabam quam clavichordio, sed vae, erravi.)
Anno MMXV librum parvum fabularum in lingua Hispanica scripsi, qui El rey Syr y otros cuentos inscribitur. (Hic pretio modico eum emere potes, si vis.)
Si tu quoque Latine scis atque epistolas scribis, scribe mihi precor! Perlibenter statimque respondebo tibi.