Salve, et bene advenisti in paginam meam domesticam in lingua aeterna scripta, tibi gratias multas ago propter salutationem tuam. Vocor Sergius (Hispanice Sergio), in Hispania (scisne caput nostrum sexto saeculo Constantinopolis fuisse?) in civitate quae vocatur La Unión (terra poetarum ut María Cegarra et Asensio Sáez) habito. La Unión apud Mediterraneum sita est et haud procul a Murcia (urbs maxima regionis Murcianae) et Lucenta (hodie Alicante) distat.
Die XVI mensis Octobriis (ergo libra sum, sed in astrologia nullo modo credo) anno MCMLXXX natus sum, minimus trium liberorum. In illa die, sed duos ante annos, Ioannes Paulus II in papa Ecclesiae Catholicae creatus erat.
Lingua mea patria Hispanica est, sed linguis peregrinis discendis operam dedi (exempli gratia, linguam Anglicam, Francogallicam, Italicam, et ceteras), inter quas Latinam, quam non sine difficultate anno MMXVI didici. Alias linguas nunc mihi non est otium loquendi; ceterarum autem linguarum iam oblitus sum.
Cum essem parvulus iam pronus eram ad musicam poesiamque, et a pueritia semper scriptor esse optavi. Delector libris auctorum Russicorum ut Theodorus Dostoevski et Leo Tolstoi et opera Sancti Augustini et Arthuri Schopenhauer. Mihi placet certamina praeclarissimae Barcinonensis Pediludii Societas (FC Barcelona) aspicere, de qua defensor sum. Pedilusor meus dilectus Dacoromanus Georgius "Gica" Hagi (saepe "Maradona Carpatum" nuncupatur) erat.
Delector musica compositorum classicorum (praecipue Ricardus Wagner et Ludovicus Van Beethoven) et qua in lingua Vasconica cantata est et musica ecclesiastica sine instrumentis (a cappella) et musica rustica ex Civitatibus Foederatis. Ortus sum de familia musica delectantis; avus enim Salvador (pater matris, qui ipse canere didicit) et mater et soror clavichordio canebant, ego autem citharam elegi (nam facilius ea canere esse putavi quam clavichordio, sed vae, erravi).
Anno MMXV librum parvum fabularum in lingua Hispanica scripsi, qui El rey Syr y otros cuentos inscribebatur. (Hic pretio modico eum emere potes, si vis.)
Si tu quoque Latine scis et epistolas scribis, scribe mihi precor! Perlibenter et cito respondebo tibi.